라틴어 문장 검색

a, mea contemptus quotiens ad limina curres, cum tibi singultu fortia verba cadent, et tremulus maestis orietur fletibus horror, et timor informem ducet in ore notam, et quaecumque voles fugient tibi verba querenti, nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 510)
multos illa dies incomptis maesta capillis sederat, iniusto multa locuta salo, et quamvis numquam post haec visura, dolebat illa tamen, longae conscia laetitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 156)
nec speculum in strato vidisti, Lygdame, lecto, scriniaque ad lecti clausa iacere pedes, ac maestam teneris vestem pendere lacertis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 69)
sic maestae cecinere tubae, cum subdita nostrum detraheret lecto fax inimica caput.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 118)
"ipsi autem color exsanguis, quem crapula vexat et pallens pinguedo tenet, ganeaque perenni pressus acescentem stomachus non explicat auram, par est vita suis;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 140)
"dixit pariterque in verba petita dat sanctam cum fratre fidem, discedis, Avite, maestus, qui Gallos scires non posse latere quod possint servire Getae te principe, namque civibus ut patuit trepidis te foedera ferre, occurrunt alacres ignaroque ante tribunal sternunt;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 225)
"concurrunt proceres ac milite circumfuso aggere composito statuunt ac torque coronant castrensi maestum donantque insignia regni;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 250)
"Hunc tibi, Roma, dedi, patulis dum Gallia campis intonat Augustum plausu faustumque fragorem portat in exsanguem Boreas iam fortior Austrum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 253)
nil maestum hic canitur;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem21)
Maestissimus haec tibi nuntio, decessit nudius tertius non absque iustitio matrona Philomathia.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Desiderato suo salutem 1:1)
taceo femur aridum ac pandum, genua vasta poplites delicatos, crura cornea vitreos talos, parvos digitos pedes grandes, cumque distortis horreat ita liniamentis perque multiplicem pestilentiam exsanguis semivivusque nec portatus sedeat 3 nec sustentatus incedat, verbis tamen est ille quam membris exsecrabilior.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 9:3)
Cum primum aestas decessit autumno et Arvernorum timor potuit aliquantisper ratione temporis temperari, Viennam veni, ubi Thaumastum, germanum tuum, quem pro iure vel sanguinis vel aetatis reverenda 1 familiaritate complector, maestissimum inveni, qui quamquam recenti caelibatu granditer afficiebatur, pro te tamen parum minus anxius erat:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Apollinari suo Salutem. 1:1)
nam quod partibus arma Bosphoranis grandi hinc surgere sentit apparatu, maestam Persida iam sonum ad duelli ripa Euphratide vix putat tuendam;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:14)
"attamen hunc, quem maesta mihi solacia linquis, hunc saltem sub corde tene et concede precanti hoc solum, pariat ne quid tibi barbara coniunx, ne qua det indignos Thetidi captiva nepotes."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:139)
haec Graiae castris iterant traduntque cohortes, cedit turba ducum vincique haud maesta fatetur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권193)

SEARCH

MENU NAVIGATION