라틴어 문장 검색

Illud forsitan quaerendum sit, num haec communitas, quae maxime est apta naturae, sit etiam moderationi modestiaeque semper anteponenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 205:1)
Prima igitur commendatio proficiscitur a modestia cum pietate in parentes, in suos benivolentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 61:2)
Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas, nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:8)
Restat quarta pars, quae decore, moderatione, modestia, continentia, temperantia continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 151:1)
pleraque enim de eis, quae ab isto obiciebantur, cum confiterer, tamen ab illo maiestatem minutam negabam, ex quo verbo lege Appuleia tota illa causa pendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 107:3)
nam quantum uterque nostrum potuit, omni copia dicendi dilatavit, quid esset maiestatem minuere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 109:2)
"si maiestas est amplitudo ac dignitas civitatis, is eam minuit, qui exercitum hostibus populi Romani tradidit, non qui eum, qui id fecisset, populi Romani potestati tradidit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 164:2)
Sic in illa omni defensione atque causa, quod esse in arte positum videbatur, ut de lege Appuleia dicerem, ut quid esset minuere maiestatem explicarem, perquam breviter perstrinxi atque attigi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 201:3)
Minueritne maiestatem Norbanus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 1:6)
Non minuit maiestatem quod egit de Caepione turbulentius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 2:2)
maiestas autem, quoniam est magnitude quaedam populi Romani in eius potestate ac iure retinendo, aucta potius est quam deminuta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 2:4)
Maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is qui per vim multitudinis rem ad seditionem vocavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 2:6)
Minueritne maiestatem, qui voluntate populi Romani rem gratam et aequam per vim egerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 30장 2:8)
U/bi paulo ante sapiens illa virginalis modestia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 97:4)
Si sunt di neque ante declarant hominibus, quae futura sint, aut non diligunt homines aut, quid eventurum sit, ignorant aut existumant nihil interesse hominum scire, quid sit futurum, aut non censent esse suae maiestatis praesignificare hominibus, quae sunt futura, aut ea ne ipsi quidem di significare possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 120:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION