라틴어 문장 검색

At illa aetas, qua naturalis philosophia apud Graecos maxime florere visa est, particula fuit temporis minime diuturna;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:12)
Et primo notabit proculdubio inveniendi modum simplicem et inartificiosum, qui hominibus maxime est familiaris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:7)
Alii callidus conjiciunt et animo versant, si media ignorentur, singula ad manum et virgulam divinam (quod religionis, ut putant, maxime intersit) facilius posse referri:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:4)
Atque rursus in ipsa experimentorum mechanicorum copia, summa eorum, quae ad intellectus informationem maxime faciunt et juvant, detegitur inopia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 239:1)
Rursus (si placet) reputet quipiam, quantum intersit inter hominum vitam in excultissima quapiam Europae provincia, et in regione aliqua Novae Indiae maxime fera et barbara:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 324:1)
Videndum itaque est, ad aliquam naturam super corpus datum generandam et superinducendam, quale quis praeceptum aut qualem quis directionem aut deductionem maxime optaret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:2)
2. Radii solis, reflexi et constipati, ut inter montes, aut per parientes, et maxime omnium in speculis comburentibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 40:1)
Itaque subjungenda sunt negativa affirmativis, et privationes inspiciendae tantum in illis subjectis quae sunt maxime cognata illis alteris, in quibus natura data inest et comparet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 71:1)
et maxime per intensissima frigora, sed conjuncta cum siccitatibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 88:3)
adeo ut quae potestate et operatione sunt maxime calida, ut spiritus vini, olea aromatum chymica, etiam olea vitrioli et sulphuris, et similia, quae paulo post adurunt, ad primum tactum sint frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 100:3)
sed argentum ipsum parum excitat caloris, atque etiam cuprum (ut memini), sed magis manifesto stannum, atque omnium maxime ferrum et chalybs, quae non solum fortem excitant calorem in dissolutione, sed etiam violentam ebullitionem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 122:5)
summus autem gradus vix attingit ad gradum caloris radiorum solis in regionibus et temporibus maxime ferventibus, neque ita acris est quin tolerari possit a manu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:3)
nam ex vulgari opinione, pisces per interiora minus calidi sunt, aves autem maxime calidae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 151:3)
ponuntur autem tanquam frigidi Luna et deinde omnium maxime Saturnus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:3)
Calorem maxime debilem existimamus esse ex linteo usto, quali ad flammae excitationem uti solemus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 164:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION