라틴어 문장 검색

cuius est haec summa, ut omnia te metiri dignitate malim quam ambitione maioremque fructum ponere in perpetuitate laudis quam in celeritate praeturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 3:3)
is se ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum IIICI.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:11)
quae mihi ita placuit ut opus publicum videretur esse, praeter CL passus (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo, qui est ad Furinae, Satricum versus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 2:4)
non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum <longitudinem> sine ulla latitudine ** carentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 155:6)
non enim magis adsentiuntur nec adprobant lucere nunc quam cum cornix cecinerit tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud si erunt mensi sex pedum esse, quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:5)
quid enim sit Atticum discant eloquentiamque ipsius viribus, non imbecillitate sua metiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장 1:4)
et tamen omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris conlocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 4:5)
Syllabis enim metiendos pedes, non intervallis existimat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 4:5)
non quin idem sint numeri non modo ora- torum et poetarum verum omnino loquentium, denique etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus, sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis aut poematis simile videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 68장 1:4)
nec enim peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장3)
etenim ex eo, quantum cuique satis est, metiuntur homines divitiarum modum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 2:3)
at nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 5:2)
quia tanta caritas patriae est, ut eam non sensu nostro, sed salute ipsius metiamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:7)
quorum similitudinem aliquam qui arripuerit, non eam fama populari, sed vera bonorum laude metiens, fidenti animo, si ita res feret, gradietur ad mortem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:5)
nego igitur eius esse, qui dolore summum malum metiatur, mentionem facere virtutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 49:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION