라틴어 문장 검색

is autem concludatur in ea, quae sunt in usu civitatum vulgari ac forensi, remotisque ceteris studiis, quamvis ea sint ampla atque praeclara, in hoc uno opere, ut ita dicam, noctes et dies urgeatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 260:2)
Hic postea quam adriserunt, 'res mihi videtur esse' inquit 'facultate praeclara, arte mediocris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 30:1)
nunc hoc propono, quod mihi persuasi, quamvis ars non sit, tamen nihil esse perfecto oratore praeclarius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 33:3)
Tum Catulus 'quo ista maiora ac mirabiliora fecisti, eo me maior exspectatio tenet quibusnam rationibus quibusque praeceptis ea tanta vis comparetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 74:1)
Omnino in illud genus eum Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat, sed ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo intueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:6)
Ac, ne hoc forte magnum ac mirabile esse videatur hominem totiens irasci, totiens dolere, totiens omni motu animi concitari, praesertim in rebus alienis, magna vis est earum sententiarum atque eorum locorum, quos agas tractesque dicendo, nihil ut opus sit simulatione et fallaciis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 191:1)
quotienscumque gradum facies, totiens tibi tuarum virtutum veniat in mentem," praeclarum et grave est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 249:5)
ut Salinatori Maximus, cum Tarento amisso arcem tamen Livius retinuisset multaque ex ea proelia praeclara fecisset, cum aliquot post annis Maximus id oppidum recepisset rogaretque eum Salinator, ut meminisset opera sua se Tarentum recepisse, "quidni" inquit "meminerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 273:2)
ferunt enim aures hominum cum illa, quae iucunda et grata, tum etiam illa, quae mirabilia sunt in virtute, laudari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 344:5)
Est etiam cum ceteris praestantibus viris comparatio in laudatione praeclara.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 348:1)
Sin veterem illum Periclem aut hunc etiam, qui familiarior nobis propter scriptorum multitudinem est, Demosthenem sequi vultis et si illam praeclaram et eximiam speciem oratoris perfecti et pulcritudinem adamastis, aut vobis haec Carneadia aut illa Aristotelia vis comprehendenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 71:1)
Scilicet nimis hic quidem est progressus, sed ex eo ipso est coniectura facilis, quantum sibi illi oratores de praeclarissimis artibus appetierint, qui ne sordidiores quidem repudiarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 128:1)
Mirabile est, cum plurimum in faciendo intersit inter doctum et rudem, quam non multum differat in iudicando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:1)
Quod quidem vos etsi facitis, tamen admonendos puto, ne quid esse aliud oratoris putetis, quod quidem sit egregium atque mirabile, nisi in singulis verbis illa tria tenere, ut translatis utamur frequenter, interdum factis, raro autem etiam pervetustis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 201:1)
C. Ego vero ac magno quidem studio, mi pater, multisque ex tuis praeclarissimis muneribus nullum maius exspecto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION