라틴어 문장 검색

Hoc ego postea cum in medico reprehensum esse meminissem, existimavi non medico soli, sed omnibus quoque hominibus liberis liberaliterque institutis, turpe esse ne ea quidem cognovisse ad notitiam corporis nostri pertinentia, quae non altius occultiusque remota sunt et quae natura nobis tuendae valitudinis causa et in promptu esse et in propatulo voluerit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 9:1)
quodque turpis et improba est voluptas quae ex auditu, visu odoratuque procedit, quae vero ex gustu tactuque est, rerum omium foedissima est, cum hae duae bestiarum etiam sint, reliquae hominum tantum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 1:2)
Ex his omnibus quae inmodice voluptas capitur, ea turpis atque existimatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, II 2:3)
Quod turpius est frigide laudari quam acerbius vituperari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 1:1)
TURPIUS esse dicebat Favorinus philosophus exigue atque frigide laudari quam insectanter et graviter vituperari:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, III 2:1)
Quae etiam fama, licet sermonibus tantum hominum iactata, miseram Elizabetham miris modis afflixerat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 13:4)
Etiam in ipso regni Edwardi curriculo miseram subierat fortunae aleam et felicitatis suae eclipsim ex fuga regis et coronae suae amissione temporaria.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:3)
Dicebant igitur Deum iam tandem ramum masculum familiae Eboracensis in lucem produxisse, qui precario regnaturus non esset utcunque rex uxorem suam miseram regno spoliaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 6:7)
Verum interea evenit ut quidam Henricus Tidderus, filius Edmundi Tidderi comitis Richmondiae, e Gallia appelleret in Angliam atque modis subtilibus et turpibus coronam Angliae acquireret, quae iure mihi debebatur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 16:18)
Quin et turpe hominibus foret, si globi materialis tractus, terrarum videlicet, marium, astrorum, nostris temporibus immensum aperti et illustrati sint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 192:2)
'Simia quam similis turpissima bestia nobis;'
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 303:1)
Mori velle non tantum fortis aut miser, sed etiam fastidiosus potest.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:22)
Sic et istiusmodi homines, quando ingentia quaedam in se susceperunt turpissimeque in iis defecerunt, tamen (si ad ipsum audaciae culmen pervenerunt) lusu rem excipient et se vertent, et nihil aliud.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:33)
Qua e rebus sublata, homo animalis nihil aliud fuerit quam res inquieta, scelesta, misera, imo species quaedam noxiorum vermium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:6)
Miser proculdubio est animi status pauca habere quae appetas, multa quae metuas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION