라틴어 문장 검색

Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:1)
Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:1)
Adversus hoc taedium quo auxilio putem utendum quaeris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:1)
Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 41:1)
huic omnia quae agimus miseriae, illi ineptiae videbantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 134:3)
nam alienis malis torqueri aeterna miseria est, alienis delectari malis voluptas inhumana, sicut illa inutilis humanitas flere, quia aliquis filium efferat, et frontem suam fingere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 137:2)
odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:5)
non multum loci habet, itaque cito implet et taedio est et post primum impetum marcet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 35:4)
Senex, orbus, infelix, hoc tantum inter miserias solatium capio quod miserior esse non possum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.16)
Ars alios in miseria sustinet, te miserrimum fecit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Phidias amissis manibus.12)
Iocabatur in miseriis ac periculis suis, in quibus iocari eum non debuisse quis nescit potuisse quis credit?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.62)
Senex longa miseriarum tabe confectus et tam tristis quam si iam tortus esset.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.33)
Miserias properant suas audire miseri;
(세네카, Hercules Oetaeus 11:25)
terra hac miseriis angulum ac sedem rogo latebrasque viles:
(세네카, 메데아 4:59)
Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens.
(세네카, 메데아 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION