라틴어 문장 검색

M. Furium Camillum in L. Furio, qui contempta sua senectute et auctoritate foedissimo cum eventu pugnasset, non solum in praesentia moderatum irae esse, ne quid de collega secus populo aut senatui scriberet, sed cum revertisset, potissimum ex tribunis consularibus habuisse quem ex collegis optione ab senatu data socium sibi imperii deligeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 473:1)
nolo ego istam in te modestiam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 486:1)
nec tamen is terror, cum omnia bello flagrarent, fide socios dimovit, videlicet quia iusto et moderato regebantur imperio nec abnuebant, quod unum vinculum fidei est, melioribus parere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 158:1)
vix quidem ulli vel bono moderatoque regi facilis erat favor apud Syracusanos, succedenti tantae caritati Hieronis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 56:1)
apparebatque non id modestia militum sed ducis iussu ad conciliandos animos Tarentinorum fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 257:3)
ibi pro Concordiae ara, quae in eo sita loco erat, ex principibus unus nomine Polyaenus contionem et liberam et moderatam habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 278:2)
moderati animi gloriam eo die adeptus consul senatum dimisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 377:1)
cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse ut manus inter se conferant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 678:1)
temperandum acre ingenium eius moderato et prudenti viro adiuncto conlega censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 505:1)
modestia certare milites, ne quid ultra usum necessarium sumerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 671:1)
flagitatum quoque stipendium procacius quam ex more et modestia militari erat, et ab custodibus probra in circumeuntes vigilias iacta, et noctu quidam praedatum in agrum circa pacatum ierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 360:1)
neutrum faciam, patres conscripti, et, si nulla alia re, modestia certe et temperando linguae adulescens senem vicero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 684:1)
negare itaque prius quicquam agi passurum quam sibi provincia Africa decreta esset, concedente conlega, moderato viro et prudenti, qui gloriae eius certamen cum Scipione, praeterquam quod iniquum esset, etiam inpar futurum cernebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 534:1)
modestia facilius quam pertinacia quod velint impetraturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 31:2)
non fit hoc neque modestia Philippi neque impudentia Romanorum, Achaei:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 252:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION