라틴어 문장 검색

In qua innumerae calumniae, et multae molestiae, et multae lacrymae eorum qui afflictantur molestiis, et non est, inquit (Thren.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:2)
Magis est secundum naturam pro omnibus generibus, si fieri potest,conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere, quamvivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed eciam maximis voluptatibushabundare, et omnibus copiis, ut excellas alios pulcritudine et iuribus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 97:1)
Democriti autem securitas, quae est animi tamquam tranquillitas, quam appellant εὐθυμίαν, eo separanda fuit ab hac disputatione, quia [ista animi tranquillitas] ea ipsa est beata vita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 31:2)
[Detrahere autem de altero sui commodi causa magis est contra naturam quam mors, quam dolor, quam cetera generis eiusdem.] Itemque magis est secundum naturam pro omnibus gentibus, si fieri possit, conservandis aut iuvandis maximos labores molestiasque suscipere imitantem Herculem illum, quem hominum fama beneficiorum memor in concilio caelestium collocavit, quam vivere in solitudine non modo sine ullis molestiis, sed etiam in maximis voluptatibus abundantem omnibus copiis, ut excellas etiam pulchritudine et viribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION