라틴어 문장 검색

nam cum omnis adrogantia odiosa est, tum illa ingeni atque eloquentiae multo molestissima.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 3:2)
nemo mirabatur in Africano illo, quod in me nunc, homine parvis opibus ac facultatibus praedito, simulant sese mirari, cum moleste ferunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 2:3)
- , dum intellegamus hoc esse Atticum in Lysia, non quod tenuis sit atque inornatus, sed quod non nihil habeat insolens aut ineptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:4)
in quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum, tum oculorum est quaedam magna moderatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 3:2)
Et is quidem non minus sen- tentiis peccat quam verbis, ut non quaerat quem appellet ineptum qui illum cognoverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 3:3)
Itaque aut infitialis aut coniecturalis prima appelletur, definitiva altera, tertia, quamvis molestum nomen hoc sit, iuridicialis vocetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 2:4)
Inepte sane.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 11:2)
Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes, animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis - est enim arduum - , docebis carere omni malo mortem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 26:1)
Aristoteles quidem ait omnis ingeniosos melancholicos esse, ut ego me tardiorem esse non moleste feram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 79:6)
ineptum sane negotium et Graeculum, sed tamen fortunatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:4)
non enim tam cumulus bonorum iucundus esse potest quam molesta decessio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 109:8)
quamvis sis molestus, numquam te esse confitebor malum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 62:2)
quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique nullo modo possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:6)
Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet, - quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:5)
erat surdaster M. Crassus, sed aliud molestius, quod male audiebat, etiamsi, ut mihi videbatur, iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 116:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION