라틴어 문장 검색

hostes novi praeter Volscos, velut sorte quadam prope in aeternum exercendo Romano militi datos, Circeiosque et Velitras colonias iam diu molientes defectionem et suspectum Latium Lanuvini etiam, quae fidelissima urbs fuerat, subito exorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 223:1)
nec impetus Tusculanorum decurrentium ex superiore loco sustinent nec Romanos subeuntes moenia molientesque obices portarum arcere possunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 350:3)
neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui et parti ante decoris memores neque ignari auctarum virium hostis suas quoque vires augent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 64:1)
nec arma aut bellum quisquam apparare, sed pro se quisque legatos mitti iubebat ad petendam erroris veniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 201:2)
num montes moliri sede sua paramus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 31:4)
sed eos talia molientis Gallorum ingens exercitus finis ingressus paulisper a proposito avertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 123:2)
haec eos in Etruria iactantes molientesque bellum domi Romanum urebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 213:1)
intermixti hostibus, quod facile erat in nocturna trepidatione, cognoscunt infrequentia armatis signa egressa, praedam praedaeque custodes exire, immobile agmen et sua quemque molientem nullo inter ullos consensu nec satis certo imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 271:2)
territis omnibus qui circa erant velut foedo omine incipiendae rei insuper nuntiatur signum omni vi moliente signifero convelli nequire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 46:1)
salutare, benigne invitare, apparatis accipere epulis, eas causas suscipere, ei semper parti adesse, secundum eam litem iudices dare quae magis popularis aptiorque in volgus favori conciliando esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 40:2)
metuque concessum barbarus ratus moliri portas et claustra refringere parat, cum patefactis repente portis cohortes duae, ad id ipsum instructae intus, ingenti cum tumultu erumpunt stragemque hostium faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 227:2)
dum haec in Italia geruntur apparanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 327:1)
haec clandestina legatio per principes missa erat, maxime eam rem moliente Hampsicora, qui tum auctoritate atque opibus longe primus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 428:1)
iam Campani eo frequentes ex composito convenerant, nec procul inde in occulto Marius Alfius medix tuticus - is summus magistratus erat Campanis - cum quattuordecim milibus armatorum habebat castra, sacrificio adparando et inter id instruendae fraudi aliquanto intentior quam muniendis castris aut ulli militari operi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 483:1)
sed prius se aestas circumegit quam movere ac moliri quicquam rex posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 533:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION