라틴어 문장 검색

eius praesidii praefectus deperibat amore mulierculae cuius frater in exercitu Fabii consulis erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 237:3)
quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 95:2)
Romae quoque, cum veniret in curiam, summisisse se et osculo limen curiae contigisse et deos servatores suos senatum appellasse aliamque orationem non tam honorificam audientibus quam sibi deformem habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 556:1)
Ecastor equidem te certo heri advenientem ilico, et salutavi et valuissesne usque exquisivi simul, mi vir, et manum prehendi et osculum tetuli tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2138)
Aio, adveniensque ilico me salutavisti, et ego te, et osculum tetuli tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2343)
Iam illud non placet principium de osculo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2345)
is amore misere hanc deperit mulierculam, quae hinc modo flens abiit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 28)
Vt matrem tuam videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 23)
Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 29)
Egone osculum huic dem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 4, scene 217)
sed quis haec est muliercula et ille gravastellus qui venit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 125)
quo modo quicque agerem, ut lenoni surruperem mulierculam, iam instituta ornata cuncta in ordine, animo ut volueram, certa deformata habebam;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 37)
is illius laudare infit formam virginis et aliarum itidem quae eius erant mulierculae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS28)
Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas duas secum adduxit, quique adornaret sibi ut rem divinam faciat, aut hodie aut heri.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 262)
Mulierculas video sedentis in scapha solas duas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 2117)

SEARCH

MENU NAVIGATION