라틴어 문장 검색

eadem solitudo, quia Romae non respondebant nec inveniebantur, quorum nomina delata erant, coegit consules circa fora proficisci ibique quaerere et iudicia exercere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 191:1)
et cum fremitus post vocem ortus et tandem sedatus esset, Perrhaeborum inde Athamanumque legatis respondit eandem, de quibus illi agant, civitatium causam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 297:1)
tum sortiti, quia non ab eadem utrumque parte aggredi hostem placebat, regiones quas peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 202:2)
valeant et nunc eadem illa, non ut praecipue amici, sed ne praecipue inimici simus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 295:1)
eadem avaritia Gentium regem sibi alienavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 331:1)
militiamque, si talibus succedat ducibus, horridiorem asperioremque bellantibus, eandem victoribus inopem atque inhonoratam futuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 431:1)
eandem hanc, si voltis, faciam ex tragoedia comoedia ut sit omnibus isdem vorsibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol24)
eadem nunc, cum est melius, me, cuius opera est, ignoras mala.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 211)
Obsecro vos, eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3112)
eadem biberis, eadem dedero tibi, ubi biberis, savium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 134)
eadem exorabo, Chrysalo causa mea pater ne noceat, neu quid ei suscenseat mea causa de auro quod eum ludificatus est;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 421)
Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9147)
haec tu eadem si confiteri vis, tua re feceris:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 281)
ad fratrem modo captivos alios inviso meos, eadem percontabor, ecquis hunc adulescentem noverit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 3110)
eadem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 1122)

SEARCH

MENU NAVIGATION