라틴어 문장 검색

nulla de illis magistratuum consensio, nulla ad rem publicam defendendam populi Romani convocatio, nullus Italiae motus, nulla decreta municipiorum et coloniarum exstiterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:5)
Roscius, pater huiusce, municeps Amerinus fuit, cum genere et nobilitate et pecunia non modo sui municipi verum etiam eius vicinitatis facile primus, tum gratia atque hospitiis florens hominum nobilissimorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 6장 1:2)
hoc patres familiae qui liberos habent, praesertim homines illius ordinis ex municipiis rusticanis, nonne optatissimum sibi putant esse filios suos rei familiari maxime servire et in praediis colendis operae plurimum studique consumere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 15장 2:5)
age nunc, refer animum sis ad veritatem et considera non modo in Umbria atque in ea vicinitate sed in his veteribus municipiis quae studia a patribus familias maxime laudentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 16장 3:1)
luget senatus, maeret equester ordo, tota civitas confecta senio est, squalent municipia, adflictantur coloniae, agri denique ipsi tam beneficum, tam salutarem, tam mansuetum civem desiderant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 8장4)
Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt - quae ego vidi Athenis, quae in aliis urbibus Graeciae!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 29장 2:1)
ubi studia municipiorum, ubi Italiae voces, ubi denique tua, M. Tulli, quae plurimis fuit auxilio, vox atque defensio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 34장 3:5)
itaque Caria et Phrygia et Mysia, quod minime politae minimeque elegantes sunt, asciverunt aptum suis auribus opimum quoddam et tamquam adipatae dictionis genus, quod eorum vicini non ita lato interiecto mari Rhodii numquam probaverunt Graecia autem multo minus, Athenienses vero funditus repudiaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 1:1)
negat in eo positas esse fortunas Graeciae, hocine an illo verbo usus sit, hucine an illuc manum porrexerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:3)
qui si tenui genere uteretur, numquam ab Aristophane poeta fulgere tonare permiscere Graeciam dictus esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 2:2)
ut autem a te discessi in Graeciam proficiscens, cum opera mea nec res publica nec amici uterentur nec honeste inter arma versari possem, ne si tuto quidem mihi id liceret, ut veni Veliam tuaque et tuos vidi, admonitus huius aeris alieni nolui deesse ne tacitae quidem flagitationi tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 1장 5:1)
iam illa, quae natura, non litteris adsecuti sunt, neque cum Graecia neque ulla cum gente sunt conferenda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 2:4)
Doctrina Graecia nos et omni litterarum genere superabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 3:1)
igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus indoctior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:4)
ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes, nec qui nesciebat satis excultus doctrina putabatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION