라틴어 문장 검색

exprimitur porro gemitus, quia membra dolore adficiuntur et omnino quod semina vocis eliciuntur et ore foras glomerata feruntur qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:2)
Quod si forte ideo magis inmortalis habendast, quod vitalibus ab rebus munita tenetur, aut quia non veniunt omnino aliena salutis, aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt pulsa prius quam quid noceant sentire queamus, praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret, advenit id quod eam de rebus saepe futuris macerat inque metu male habet curisque fatigat, praeteritisque male admissis peccata remordent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 21:1)
et quibus ante domi fecundae saepe nequissent uxoris parere, inventast illis quoque compar natura, ut possent gnatis munire senectam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:10)
ut fit ubi insolitam rem adportes auribus ante nec tamen hanc possis oculorum subdere visu nec iacere indu manus, via qua munita fidei proxima fert humanum in pectus templaque mentis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 3:4)
Sed qui Saturnaliorum dicunt auctoritate magnorum muniuntur virorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 6:1)
Mythici referunt regnante Iano omnium domos religione ac sanctitate fuisse munitas:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 2:1)
simulachrum thorace munitum est, dextera erectam tenet hastam superstante Victoriae parvulo signo, sinistra floris porrigit speciem, summisque ab humeris Gorgoneum velamentum redimitum anguibus tegit scapulas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 67:2)
Horum nos ab invidia muniret auctoritas, etiamsi nostris cavillaremur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 15:2)
Unde agricolae dolia, non contenti sub tecto reposuisse, defodiunt et operimentis extrinsecus inlitis muniunt removentes in quantum fieri potest a vino aeris contagionem, a quo tam manifeste laeditur ut vix se tueatur in vase pleno et ideo aeri minus pervio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 15:1)
Esto, vina naturali muniantur calore:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:2)
Vidit lapsura ruina Agmina dux, equitemque iubet succedere bello, Munitumque latus laevo praeducere gyro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:26)
Rectorem dominumque ratis secura tenebat Haud procul inde domus, non ullo robore fulta, Sed sterili iunco cannaque intexta palustri, Et latus inversa nudum munita phaselo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:30)
colonia est coetus eorum hominum qui universi deducti sunt in locum certum aedificiis munitum, quem certo iure obtinerent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1211)
nam arx est in civitate munitus locus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 13413)
sane sciendum hoc ideo nunc fieri, quia certis consecrationibus solebant homines facere ut muniti essent adversus fortunae impetus, nec poterant mori nisi exauctorati illa consecratione:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6945)

SEARCH

MENU NAVIGATION