라틴어 문장 검색

Ita igitur, quoniam ex aequalitatis margine cunctas inaequalitatis species proficisci videmus, omnis a nobis inaequalitas ad aequalitatem velut ad quoddam elementum proprii generis resolvatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 1:9)
Sed quia mutatio causat relationem et causat relationis destructionem, ideo mutatio, quae est in rebus mobilibus, causa est, quod regulatum non sequitur regulam [et non sequitur ad ipsam], et quoad hoc est non regulatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 3. Utrum necessitatem rebus imponat 11:2)
Oritur haec inaequalitas partim ex forma Elliptica orbis Lunaris, partim ex inaequalitate momentorum areae, quam Luna radio ad Terram ducto describit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 46:1)
Et si corpus illud vi aliqua extrinsecus impressa continuo perturbetur, innotescet cursus quam proxime, colligendo mutationes quas vis illa in punctis quibusdam inducit, & ex seriei analogia, mutationes continuas in locis intermediis aestimando.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. III. De motu Corporum in Conicis Sectionibus excentricis. 53:2)
Quinta mutatio est transmutatio materiae in figuram membrorum, quam figuram non reciperet nisi esset humida et hanc mutationem facit vis formativa cordis vecta in locum membrorum per spiritum exsufflatum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:27)
Aliis in Lunae locis inaequalitas menstrua, quam Inclinationis variatio admittit, in calculo Latitudinis Lunae compensatur & quodammodo tollitur per inaequalitatem menstruam motus Nodorum, (ut supra diximus) adeoque in calculo Latitudinis illius negligi potest.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 35:8)
Hoc autem erit perspicuum, si intellegamus, omnes inaequalitatis species ab aequalitatis crevisse primordiis, ut ipsa quodammodo aequalitas matris et radicis obtinens vim ipsa omnes inaequalitatis species ordinesque profundat.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Demonstratio quemadmodum omnis inaequalitas ab aequalitate processerit. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION