라틴어 문장 검색

Sed virgini subjici digiti tamquam masculo, mulieri per naturale ejus debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 24:8)
ut in primis, quod earum naturalia nonnumquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:3)
ne, quum in quosdam naturales sinus incident, opinionem fracti ossis frustra faciat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:6)
siquidem is maxime brachii naturalis habitus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 20:3)
Sed ut calore naturali est opus, qui contingit positione caeli et declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine sapor olei corrumpitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 18:3)
Nam perexigua conspargitur aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 18:3)
Naturali enim spiritu omne alimentum virentis quasi quaedam anima per medullam trunci veluti siphonem,quam diabeten vocant mechanici, trahitur in summum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 2:1)
Et nos sequemur in vitibus hanc ipsam rationem, tanto quidem magis quod compertum habemus naturali quadam malignitate desciscere interdum quamvis diligenter probata semina;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 18:1)
rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 12장 2:2)
ubi vero aprica loca sunt, mollesque hiemes, optima et maxime naturalis est autumnalis, quo tempore divina quadam lege et aeterna fructum cum fronde stirpes deponunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 10장 3:3)
Celsus quoque et Atticus consentiunt tres esse motus in vite seu potius in omni surcido naturales:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 28장 2:3)
Nam eum vehementius afficiunt naturalia desideria, quam plagae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 11:6)
Atque in id fere quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 2:2)
Quare, ut dixi, dabimus operam, ne circa aequinoctium vernum equae desideriis naturalibus angantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 7:2)
Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION