라틴어 문장 검색

atque magno prorsus errore asseritur, sensum esse mensuram rerum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:7)
Istam vero judicii suspensionem non est quod exhorreat quispiam, in doctrina quae non simpliciter nil sciri posse, sed nil nisi certo ordine et certa via sciri posse, asserit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:9)
Illi enim nihil sciri posse simpliciter asserunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 76:3)
Falso enim asseritur, sensum humanum esse mensuram rerum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 84:2)
Neque tamen negandum est, alchymistas non pauca invenisse, et inventis utilibus homines donasse.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:8)
Neque enim negamus, postquam omnia omnium artium experimenta collecta et digesta fuerint atque ad unius hominis notitam et judicium pervenerint, quin ex ipsa traductione experimentorum unius artis in alias multa nova inveniri possint ad humanam vitam et statum utilia, per istam Experientiam quam vocamus Literatam:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 247:3)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
Quam infeliciter se habeat scientia humana, quae in usu est, etiam ex illis liquet quae vulgo asseruntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:1)
ut facile cernas non magis negatum esse igni vivificare animantia quam maturare vegetabilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:16)
Verum haec, licet bene observata, tamen non evincunt prorsus quod ille asserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:11)
Putant enim homines se pulchre philosophari, si asserant flammam ex forma elementi necessitate quadam donari locum ampliorem occupandi quam idem corpus expleverat cum subiret formam pulveris, atque inde sequi motum istum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:7)
adeo ut si quis asserat aliquod contentum aquae in par contentum aeris verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse redigi in nihilum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:7)
contra, si quis asserat aliquod contentum aeris in par contentum aquae verti posse, idem sit ac si dicat aliquid posse fieri ex nihilo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:8)
ita Archaeum illum Fabrum internum ex alimento per separationem et rejectionem educere singula membra et partes asserit ille.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:13)
Non negamus tamen et alias species fortasse addi posse, atque istas ipsas divisiones secundum veriores rerum venas transferri, denique in minorem numerum posse redigi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION