라틴어 문장 검색

De eis qui Christianitatis bonum suscipere renuunt, non aliud possumus scribere vobis, nisi ut ad fidem necessariis monitis, et exhortationibus et ratione eos potius quam vi convincatis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:32)
Quae quamvis potentissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum diffugiendi recessum, non etiam retinebit constantem abscedendi securitatem, eritque ut infirmioribus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:38)
quid restat nisi ut aeque tam falsa quam vera praedicantibus acquiescamus, et illam Fausti haeretici defensionem praetendamus, qua se ab impugnatione fidelium protegere, et ipso per prophetam ac eorum sententiam nititur confutare?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:4)
Unde si stultum est prophetas negare sapientes fuisse, restat ut intellexerint quae proferebant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 18:27)
Nam major est qui prophetat quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur ut Ecclesia aedificationem accipiat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:16)
Quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia, sive cithara, nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur quod canitur, aut citharizatur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:21)
Ita ergo et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:23)
Quid, quaeso, virtutem vocis dicit, nisi ejus intelligentiam propter quam est reperta?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:1)
Qui etiam tam verborum intelligentiam in Ecclesia necessariam dicit, ut cum ibi aliquae benedictiones fiunt, non debeat Amen responderi nisi ab intelligentibus, qui videlicet discernere possint an benedictionis verba sint, an maledictionis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:4)
Quod nisi diligenter fuerit inspectum, nihil securitatis afferet quod fuerit superaedificatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:13)
Quid denique magis ridiculosum quam si aliquis alium docere volens, cum requisitus fuerit de his quae dicit utrum intelligat, neget seipsum intelligere quae dicit vel se nescire de quibus loquitur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:14)
In quo adeo cuncta consistunt, quae salubriter profitemur, ut nemo possit dicere Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:25)
VI. Primus quidem ille quem diximus, sine fide venturi multos qui ante incarnationem ejus exstiterunt, salvandos asserit, Dominum nostrum Jesum Christum in aperto utero Virginis fuisse natum, sicut et caeteros homines, nisi quod ipse solus sine virili semine sit conceptus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 26:1)
Ecce ille negat ab homine hunc posse sciri, iste vero posse edisseri.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 33:12)
quomodo has ab illis alias dixit, cum omnis divisiva sit constitutiva, et e contrario nisi secundum proprietatem dividendi et constituendi quae diversae sunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 42:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION