라틴어 문장 검색

cognatos volo Hodie invitare, quorum es in numero mihi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.10)
Corellium quidem summa ratio, quae sapientibus pro necessitate est, ad hoc consilium compulit, quamquam plurimas vivendi causas habentem, optimam conscientiam optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam uxorem nepotem sorores, interque tot pignora veros amicos.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 12 3:1)
Nihil est quod a te mandari mihi aut maius aut gratius, nihil quod honestius a me suscipi possit, quam ut eligam iuvenem, ex quo nasci nepotes Aruleno Rustico deceat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 2:1)
C. PLINIUS NEPOTI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 31)
C. PLINIUS NEPOTI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 161)
Varisidium Nepotem valdissime diligo, virum industrium rectum disertum, quod apud me vel potentissimum est.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 4 1:1)
C. PLINIUS MAECILIO NEPOTI SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 261)
Herennius Severus vir doctissimus magni aestimat in bibliotheca sua ponere imagines municipum tuorum Corneli Nepotis et Titi Cati petitque, si sunt istic, ut esse credibile est, exscribendas pingendasque delegem.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 28 1:1)
Ecce Licinius Nepos praetor!
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 29 2:1)
Inter quos vel praecipue numerandus est P. Vergilius, Cornelius Nepos et prius Accius Enniusque.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 6:2)
Interrogati a Nepote praetore, quem docuissent, responderunt quem prius.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:3)
Nepos postulavit ut Nominatus induceretur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 2:6)
Causa dilationis Nepos praetor, qui legibus quaerit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 3:1)
Hoc facto Nepotis commotus praetor qui centumviralibus praesidet, deliberaturus an sequeretur exemplum, inopinatum nobis otium dedit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 5:1)
Interim tota civitate Nepotis edictum carpitur laudatur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION