라틴어 문장 검색

ita nexi soluti, cautumque in posterum ne necterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 399:2)
id ne pro certo ponerem vetustior annalium auctor Piso effecit, qui eo anno aediles curules fuisse tradit Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 114:1)
periculum esse, sive iuncti unum premant sive diversi gerant bellum, ne ad omnia simul obire unus non possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 354:1)
si quis rumpet occidetve insciens, ne fraus esto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 118:2)
et ne omnia ipse mirer - mihi quoque enim, quoniam respondi Himilconi, interrogare ius fasque est - velim seu Himilco seu Mago respondeat, cum ad internecionem Romani imperii pugnatum ad- Cannas sit constetque in defectione totam Italiam esse, primum, ecquis Latini nominis populus defecerit ad nos, deinde, ecquis homo ex quinque et triginta tribubus ad Hannibalem transfugerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 153:1)
reliqua oratio fuit ut memores rerum humanarum et suae fortunae moderarentur et alienam ne urgerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 397:1)
sed, quia nihil silvestre circa est, ne latebras quidem ad insidiandum praebent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 507:2)
meam causam, quae nihil eo facto contingitur, ne miscueris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 175:2)
Ne interpella.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2357)
Bono animo es, ne formida.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3106)
cum iaciat, "te" ne dicat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 138)
quod illa autem simulet, quasi gravedo profluat, hoc ne sic faciat:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 165)
verba ne facias, soror.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 180)
Novi, ne doceas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 2110)
me haud paenitet, tua ne expetam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 246)

SEARCH

MENU NAVIGATION