라틴어 문장 검색

donante uno eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVII [XIX]. 1:1)
neque enim mori adhuc habes, qui tam hilariter nobiscum uelut sospes loqueris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 3:5)
alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exilio quaerant locum, ne quid meam vobiscum pacem distineat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 165:2)
nos tamquam cum civibus agere volumus agique tamquam cum patria nobiscum aequum censemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 40:3)
sed ita vobiscum institui par est, ne qua vetustior amicitia ac societas violetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:2)
Samnites nobiscum foedere iuncti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 328:3)
tempus erat, inquit, T. Manli vosque, patres conscripti, tandem iam vos nobiscum nihil pro imperio agere, cum florentissimum deum benignitate Latium armis virisque, Samnitibus bello victis, Sidicinis Campanisque sociis, nunc etiam Volscis adiunctis, videretis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 53:1)
haecine foedera Tullus, Romanus rex, cum Albanis, patribus vestris, Latini, haec L. Tarquinius vobiscum postea fecit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 59:1)
si ad Regillum lacum ad satietatem vestram pugnavimus, hic quoque efficiemus profecto ne nimis acies vobis et conlata signa nobiscum cordi sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 83:1)
qualem nos pacem vobiscum habituros speremus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 300:1)
quid enim vobiscum, patres conscripti, quid cum populo Romano actum est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 136:1)
nihil ergo vobis nec nobiscum est, quibus nihil mandastis, nec cum Samnitibus, cum quibus nihil egistis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 137:1)
pacem nobiscum pepigistis, ut legiones vobis captas restitueremus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 158:1)
multa nobiscum decora adferimus, immo omnia eadem quae vos superbos fecerunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 96:1)
cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem - sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus - ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio quod mihi vobiscum est ad vos veni.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 128:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION