라틴어 문장 검색

Itaque herbarum omnium sucos Democritus expressit, et ne lapidum virgultorumque, vis lateret, aetatem inter experimenta consumpsit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:4)
Itaque ut experimentum oculorum caperem convertit ille solutum gaudio vultum et Miserere inquit frater.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 91:3)
Vir est gravis prudens, multis experimentis eruditus et qui futura possit ex praeteritis providere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 16:4)
Quae sententia non praevaluit modo, sed omnino post tantas dissensiones fuit sola frequens, adnotatumque experimentis, quod favor et misericordia acres et vehementes primos impetus habent, paulatim consilio et ratione quasi restincta considunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 6:1)
quod mihi cognitum est non fama, qua alioqui optima et meritissima fruitur, sed longis magnisque experimentis.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 3:3)
Inde abortus et ignorati uteri triste experimentum.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 2:3)
Crescit audacia experimento.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 6:3)
Quid itaque compereris, perfer in notitiam meam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 384)
Haec in notitiam tuam perferenda existimavi, quia proxime scripseram petisse Lycormam, ut legationem, si qua venisset a Bosporo, usque in adventum suum retinerem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 67 2:1)
Quod in notitiam tuam perferendum existimavi ob hoc maxime, ut dispiceres quid eligere debeam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 75 2:2)
Quod in notitiam tuam perfero, ea fide quam tibi debeo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 86 B3)
Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:1)
TRAIANUS PLINIO Merito vereris, ne in speciem διανομῆσ incidat invitatio, quae et in numero modum excedit et quasi per corpora, non viritim singulos ex notitia ad sollemnes sportulas contrahit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1171)
bene si celabitur index, notitiae suberit semper amica tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:268)
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque huius notitiam gentis habere velint, nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus, nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, truxque Getes armis, grandine pugnet hiems . nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, et cuius nullum cesset ab hoste latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 74)

SEARCH

MENU NAVIGATION