라틴어 문장 검색

illud autem quod cupit Clodius est legatio aliqua (si minus per senatum, per populum) libera aut Byzantium aut Brogitarum aut utrumque plena res nummorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 7 2:9)
is se ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum IIICI.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 2장 1:11)
Rosci quae sunt sexagiens, quae de viro fortissimo et clarissimo L. Sulla, quem honoris causa nomino, duobus milibus nummum sese dicit emisse adulescens vel potentissimus hoc tempore nostrae civitatis, L. Cornelius Chrysogonus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 2장 2:3)
Romae sibi nummorum facultatem esse, quam, si saperet, communem existimaret pro fraterna illa necessitudine et pro ipsius adfinitate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 4장 3:4)
quasi domi nummos haberet, ita constituit Scapulis se daturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 1:5)
Cur igitur et Camillus doleret, si haec post trecentos et quinquaginta fere annos eventura putaret, et ego doleam, si ad decem milia annorum gentem aliquam urbe nostra potituram putem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 89:6)
expertus sum) in transitu suo prope corporum vel opacorum vel perspicuorum angulos (quales sunt nummorum ex auro, argento & aere cusorum termini rectanguli circulares, & cultrorum, lapidum aut fractorum vitrorum acies) incurvantur circum corpora, quasi attracti in eadem;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 16:4)
ille prīnceps erat scholae quam Platō trecentīs ante annīs condiderat;
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa2)
- -donec deceptus et exspes nequiquam fundo suspiret nummus in imo.
(페르시우스, 풍자, satire 246)
quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo quis datus aut metae qua mollis flexus et unde, quis modus argento, quid fas optare, quid asper utile nummus habet, patriae carisque propinquis quantum elargiri deceat, quem te deus esse iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
(페르시우스, 풍자, satire 340)
viso si palles, inprobe, nummo, si facis in penem quidquid tibi venit, amarum si puteal multa cautus vibice flagellas, nequiquam populo bibulas donaveris aures.
(페르시우스, 풍자, satire 432)
papae, Marco spondente recusas credere tu nummos?
(페르시우스, 풍자, satire 532)
iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes, inque luto fixum possis transcendere nummum nec gluttu sorbere salivam Mercurialem?
(페르시우스, 풍자, satire 552)
"ut nummi, quos hic quincunce modesto nutrieras, peragant avidos sudore deunces?"
(페르시우스, 풍자, satire 593)
Ipsi qui Cynica traducunt tempora pera, non nunquam nummis vendere vera solent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION