라틴어 문장 검색

Nam prudenter introducendo leges, instituta, et consuetudines, quales iam proposuimus et alias his similes, posteris et seculis futuris magnitudine sementem fecerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:4)
quae instar venis portae cuivis regno est ad opes introducendas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 4:5)
Hoc autem fieri non potest nisi in foenore duas proportiones introducas, minorem et maiorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 6:6)
Si quidem obligationem introducunt obligatione ipsa imperii validiorem, atque regem constituunt tanquam unum ex nobis, id quod cernere erat in Liga Franciae, cum factiones manu forti et palam concertant, signum est imperii in regibus labascentis, multumque praeiudicat ipsorum et auctoritati et negotiis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:24)
Aliter deveniet eorum auctoritas simile quiddam auctoritati illi quam vendicant ecclesia Romana, quae praetextu interpretationis Scripturarum etiam addit aliquid quandoque et immutat, et pronunciat quod non invenit, atque specie antiquitatis introducit novitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 1:3)
Intelligo autem ad rationes status pertinere non solum si quid ad iura regula impetenda spectet, verumetiam si quid innovationem aliquam minus tutam, aut exemplum periculosum, introducat, aut si manifesto portionem aliquam populi maiorem gravet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:6)
ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate regni, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius; erat enim pulchra valde.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장11)
Quod Mardochaeum non latuit; statimque nuntiavit reginae Esther, et illa regi ex nomine Mardochaei.
(불가타 성경, 에스테르기, 2장22)
Cumque hoc crebrius dicerent, et ille nollet audire, nuntiaverunt Aman scire cupientes utrum perseveraret in sententia; dixerat enim eis se esse Iudaeum.
(불가타 성경, 에스테르기, 3장4)
Ingressae sunt autem puellae Esther et eunuchi nuntiaveruntque ei. Quod audiens consternata est valde et misit vestem, ut, ablato sacco, induerent eum; quam accipere noluit.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장4)
Regressus Athach nuntiavit Esther omnia, quae Mardochaeus dixerat.
(불가타 성경, 에스테르기, 4장9)
Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa, quae acciderant;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장26)
Adhuc epistulae legebantur, et ecce alii nuntii venerunt de Galilaea, conscissis tunicis, nuntiantes secundum verba haec,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장14)
Et nuntiaverunt his, qui erant de exercitu suo, et abierunt ad Iamniam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장58)
Et venit, qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra, quae iverant in terram Iudae,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION