라틴어 문장 검색

vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
At genetrix coetu glaucarum cincta sororum protinus icta malo vitrea de valle solutis exsiluit furibunda comis, ac verbere crebro oraque pectoraque et viridem scidit horrida vestem, utque erupit aquis iterumque iterumque trementi ingeminat
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권167)
"tu nobile quondam undarum nemorumque decus, quo sospite maior diva et Nympharum longe regina ferebar."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권180)
obvia cognatos gemitus casumque nepotis Nympharum docet una patrem monstratque cruentum auctorem dextramque premit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권193)
quaerenti Nympha cruentas Maenadas atque hostem dixit saevisse Lyaeum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권263)
dat sponte locum Thebana iuventus, natorum memores, intentaque tela retorquent, sed premit et saevas miserantibus ingerit hastas, illum et Sidoniae iuga per Teumesia Nymphae bellantem atque ipso sudore et pulvere gratum laudant, et tacito ducunt suspiria voto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권308)
averso pariter deus occidit astro, te nemus Oebalium, te lubrica ripa Lacaenae virginis et falso gurges cantatus olori flebit, Amyclaeis Triviae lugebere Nymphis, et quae te leges praeceptaque fortia belli erudiit genetrix, nimium didicisse queretur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권222)
Diabolus Glauci filius Clearetae lenae dedit dono argenti viginti minas, Philaenium ut secum esset noctes et dies hunc annum totum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 4, scene 112)
Veneri, Florae, Proserpinae, fontium nymphis corinthio genere constitutae aptas videbuntur habere proprietates, quod his diis propter teneritatem graciliora et florida foliisque et volutis ornata opera facta augere videbuntur iustum decorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장26)
Namque Achaia Peloponnensoque tota Dorus, Hellenos et Pthias nymphae filius, regnavit, isque Argis, vetusta civitate, Iunonis templo aedificavit eius generis fortuito formae fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiae civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum rationata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장6)
sed veteres 'unde' etiam ad personam adplicabant, ita ut ad omne genus, ad omnem numerum iungerent, ut hoc loco 'genus unde Latinum' masculino generi et numero singulari iunxit, alibi genus femininum et numerum pluralem refert, ut nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, sicut 'hinc' particulam, cum sit loci adverbium, Terentius vetuste ad personam transtulit sed eccum Syrum incedere video:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 624)
sic alibi nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1372)
"Nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est, tuque, o Thybri tuo genitor cum flumine sancto, accipite Aenean et tandem arcete periclis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 4:4)
Claudite, nymphae, Dictaeae nymphae, nemorum iam claudite saltus, si qua forte ferant oculis sese obvia nostris errabunda bovis vestigia;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.36)
nympha decus fluviorum sic supra nymphae, Laurentes nymphae, genus amnibus unde est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1421)

SEARCH

MENU NAVIGATION