라틴어 문장 검색

Aesacus quidam puer, nympha Alexirhoe+ editus, aliam eiusdem fontis nympham amabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2545)
nymphae, quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat, innabant pariter fluctusque secabant, quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:4)
hunc igitur cum nympha Nomia amaret et ille eam sperneret et Chimaeram potius sequeretur, ab irata nympha amatrice luminibus orbatus est deinde (in) lapidem versus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 683)
Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset cum Iove saepe suo nymphas in monte iacentes, illa deam longo prudens sermone tenebat, dum fugerent nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 41:3)
alii nympham ideo dictam, quoniam qui res Arcadum scripserunt, tradunt sex feminas ibi fuisse quae nymphae vocarentur, in quis et Carmentem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3368)
ut autem poetae invo- cent nymphas, sicut hoc loco, item in fine "extremum hunc Arethusa mihi concede laborem", haec ratio est, quod secundum Varronem ipsae sunt nymphae quae et musae:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 214)
dicitur etiam lupam in concilio multorum eiusdem generis sociari marito, eamque amisso eo nulli alteri post iungi, quod ipse subiecit non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere more ferae, id est lupae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 45813)

SEARCH

MENU NAVIGATION