라틴어 문장 검색

"Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus, magna quidem patrisque sui matrisque voluptas, nostra tamen maior:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:1)
Non tantum cervo claris latratibus acto, verum etiam ventis volucrique fugacior aura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:3)
Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 34:4)
spretis tamen omnibus unam ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati dicitur Ionio peperisse Venilia Iano.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 42:7)
nec satis est nymphae flere et lacerare capillos et dare plangorem (facit et tamen omnia) seque proripit ac Latios errat vesana per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 50:3)
fama tamen signata loco est, quem rite Canentem nomine de nymphae veteres dixere Camenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 51:4)
In quibus antra videt, quae multa nubila silva et levibus cannis manantia semicaper Pan nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:3)
Spes erat, in nymphas animata classe marinas, posse metu monstri Rutulum desistere bello:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 65:1)
- Quorum memor, o mea, lentos pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 86:6)
sed vi non est opus, inque figura capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 87:2)
has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem sustinuere deam venasque et flumina fontis elicuere sui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:5)
Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat, armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas et genus omne avium mediis e partibus ovi, ni sciret fieri, quis nasci posse putaret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:10)
nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum, verum etiam volucres animae sumus inque ferinas possumus ire domos pecudumque in corpora condi, corpora, quae possunt animas habuisse parentum aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:2)
Coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis sacrificos docuit ritus gentemque feroci adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 40:2)
quotiens nymphae nemorisque lacusque, ne faceret, monuere et consolantia verba dixerunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 41:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION