라틴어 문장 검색

minime iracundus, nec tamen eorum, quae emendanda erunt, dissimulator, simplex in docendo, patiens laboris, assiduus potius quam immodicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:6)
multo labore, assiduo studio, varia exercitatione, plurimis experimentis, altissima prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:3)
praeterea finimus aut vi, sicut superiora, aut ἐτυμολογίαͺ, ut si assiduum ab asse dando, et locupletem a locorum, pecuniosum a pecorum copia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 149:1)
alitur enim atque enitescit velut pabulo laetiore facundia et adsidua contentionum asperitate fatigata renovatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 215:2)
quid porro multus stilus et adsidua lectio et longa studiorum aetas facit, si manet eadem quae fuit incipientibus difficultas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 237:1)
Perseverandum est et adsiduo studio robur addendum, donec bona mens sit quod bona voluntas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 1:3)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
pars caeli levatur assidue, pars mergitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 11:9)
Vitia nobis sub virtutum nomine obrepunt, temeritas sub titulo fortitudinis latet, moderatio vocatur ignavia, pro cauto timidus accipitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 7:6)
Platanona medius rivus et a mari et ab Acherusio lacu receptus euripi modo dividit, alendis piscibus, etiam si adsidue exhauriatur, sufficiens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 6:4)
"O te," inquis, "ferreum aut surdum, cui mens inter tot clamores tam varios, tam dissonos constat, cum Chrysippum nostrum adsidua salutatio perducat ad mortem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 56 3:1)
Fluunt enim et in assidua deminutione atque adiectione sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 22:7)
Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 15:1)
Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:2)
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION