라틴어 문장 검색

Si angulus AQt in quo vestigium orbis in plano Eclipticae descriptum secabit rectam tB praeterpropter innotescat, in angulo illo ducenda erit recta occulta AC, quae sit ad 4/3Tt in dimidiata ratione St ad SQ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 10:2)
Quidam per agros devium carpens iter Ave exaudivit et moratus paululum, Adesse ut vidit neminem, cepit gradum.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Viator et corvus: Verbis saepenumero homines decipi solere.1)
Iterum salutat idem ex occulto sonus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Viator et corvus: Verbis saepenumero homines decipi solere.2)
Similiter nos ut 'parva magnis', cum totam villam oculis tuis subicere conamur, si nihil inductum et quasi devium loquimur, non epistula quae describit sed villa quae describitur magna est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 44:1)
illa monebat Talia - me duplices occuluere fores:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 817)
Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam Pthiotum terris occuluisse ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 617)
occule mendas, quaque potes vitium corporis abde tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 53:3)
ut ferat occultas pura tabella notas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 132:1)
ut non peccarim mors quoque non faciet, non igitur mirum, si mens mea tabida facta de nive manantis more liquescit aquae, estur ut occulta vitiata teredine navis, aequorei scopulos ut cavat unda salis, roditur ut scabra positum robigine ferrum conditus ut tineae carpitur ore liber, sic mea perpetuos curarum pectora morsus, fine quibus nullo conficiantur, habent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 145)
sic homines novere deos, quos arduus aether occulit, et colitur pro Iove forma Iovis, denique, quae mecum est et erit sine fine, cavete, ne sit in inviso vestra figura loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 828)
adde metus, et quod murus pulsatur ab hoste, tinctaque mortifera tabe sagitta madet, quod procul haec regio est et ab omni devia cursu, nec pede quo quisquam nec rate tutus eat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 19)
seu fuit occultis felix in amoribus index, Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권46)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
"per devia rura iuvencos, Romule, praedones, et Reme,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권230)
ecce anus in mediis residens annosa puellis sacra facit Tacitae (nec tamen ipsa tacet), et digitis tria tura tribus sub limine ponit, qua brevis occultum mus sibi fecit iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권357)

SEARCH

MENU NAVIGATION