라틴어 문장 검색

Sed enim quae nimia ex gustu atque tactu est, ea igitur gemina voluptas, sicut sapientes viri censuerunt, omnium rerum foedissima est:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:2)
eosque maxime qui sese duabus istis voluptatibus dediderunt gravissimi vitii vocabulis Graeci appellaverunt, vel ἀκρατεῖς vel ἀκολάστους:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 11:3)
Verba super hac re Aristotelis philosophi in medium proferam, ut quid de his infamibus voluptatibus tam clarus atque inclytus vir sentiat publicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 13:1)
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 15:1)
Epicurus quoque simili modo maximam voluptatem privationem detractionemque omnis doloris definivit his verbis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 15:1)
Denique vel propter hoc edendi varietas repudietur, quia plena est voluptatis, a qua seriis et studiosis cavendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:2)
Quid enim tam contrarium quam virtus et voluptas?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 31:3)
Audere enim contra tam copiose et eleganter inventa res est quae habeat utilem voluptatem, sed non tamquam ingeniis insidiantes et gloriosis tractatibus invidentes hoc debemus expetere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 3:3)
Quid enim agit ipse servus non edendo nisi cogente fame nec potando praeter sitim nisi ut de utroque capiat voluptatem?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:2)
Ergo voluptas non mox nomine ipso infamis est, sed fit modo utendi vel honesta vel arguenda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:3)
Parum est, si excusata sit et non etiam laudetur voluptas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:1)
Nam cibus qui cum voluptate sumitur desiderio tractus in ventrem reconditur patula expectatione rapientem, et dum animose fruitur, mox eum concoquit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 29:2)
Cur maior voluptas est, cum sitis potu extinguitur, quam cum fames sedatur cibo?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:2)
Nam potionis totus haustus in omne corpus simul penetrat et omnium partium sensus facit unam maximam et sensibilem voluptatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:5)
ideo voluptas eius multifariam comminuitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION