라틴어 문장 검색

Eique tandem aruspicinae peritus, Gallus orator, promotus rector postea Narbonensis, nuntiavit eventus, inspectu iecoris (ut aiebat ipse) praedoctus, quod operimento duplici viderat tectum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 1장 2:1)
Inter quae tam suspensa advenere subito missi ad eum legati Theolaifus atque Aligildus, defunctum Constantium nuntiantes, addentesque quod eum voce suprema successorem suae fecerit potestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 1:1)
Et cum die quodam ei causas ibi spectanti, venisse nuntiatus esset ex Asia philosophus Maximus, exsiluit indecore:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 7장 3:2)
Nuntiatum est enim per Agilonem et Iovium, postea quaestorem, Aquileiae defensores longioris obsidii taedio, cognitoque Constanti excessu, patefactis portis egressos, auctores prodidisse turbarum, eisdemque vivis exustis (ut supra relatum est), omnes concessionem impetrasse delictorum et veniam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 49:2)
Cuius moenia cum vidisset in favillas miserabiles consedisse, angorem animi tacitis fletibus indicans, pigriore gradu pergebat ad regiam, hoc maxime aerumnis eius illacrimans, quod ordo squalens occurrit et populus nimium quantum antehac florentissimus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 4:1)
Occurrunt eaedem volucres pinnatis agminibus anguium, qui ex Arabicis emergunt paludibus, venena maligna gignentes, mosque antequam finibus suis excedunt, proeliis superatos aeriis vorant, quas aves per rostra edere fetus accepimus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 26:1)
Inter ipsa enim exordia procinctus Parthici disponendi, nuntiatum est Constantinopolim terrae pulsu vibratam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:2)
Eisdem diebus nuntiatum est ei per litteras, Romae super hoc bello libros Sibyllae consultos, ut iusserat, imperatorem eo anno discedere a limitibus suis, aperto prohibuisse responso.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 7:5)
Quocirca erigite iam nunc, quaeso, erigite animos vestros, multa praesumentes et bona, aequata sorte nobiscum quicquid occurrerit difficile subituri, et coniectantes aequitati semper solere iungi victoriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 23:1)
Interius vero pergenti occurrunt Hyrcani, quos eiusdem nominis alluit mare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 50:1)
Gestisque nuntiatis, plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunctis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis, patefactis egreditur portis, salutarem genium affulsisse sibi clamitans Caesarem, magnum et lenem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 21:2)
E quibus duo conspectiorem habitu principem gladiis petiere districtis, sed occurrit ictibus erectum altius scutum, quo contectus magna elataque fiducia unius lateri ferrum infixit, alterum stipatores multiplicatis ictibus occiderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 4:2)
Cumque apparatu omni excindendae urbis labore multiplici consummato, pugna flagitaretur, Victor nomine dux reversus est ad usque Ctesiphonta, itineribus exploratis, nulla obstacula nuntians offendisse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 13:1)
Dumque haec luce agerentur ac palam, nuntiatur imperatori, pervigili cura distento, legionarios milites, quibus cuniculorum erant fodinae mandatae, cavatis tramitibus subterraneis, sublicibusque suspensis, ima penetrasse fundamentorum, iam (si ipse disposuerit) evasuros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 21:1)
Exin profecturo imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 29:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION