라틴어 문장 검색

ne illud quidem ignorare oportet, leges aliquando totas, aliquando ex parte reprehendi solere, cum exemplum rei utriusque nobis claris orationibus praebeatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 83:3)
enim vitia reprehendi quisque mavult quam sua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:5)
deinde quod libentius praecipientem audiunt quam reprehendentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:2)
quod reprehendit Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 78:3)
ideoque agere advocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine arrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 54:2)
verum haec , ne minus gratiae praecipiendo recta quam offensae reprehendendo prava mereamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 128:2)
palam etiam contraria et supervacua et stulta reprehendere nullius est artis, ideoque nec rationes eorum nec exempla tradere necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 304:1)
illa magis vitiose dicuntur quam acute reprehenduntur, argumentum dubium pro necessario, controversum pro confesso, commune pluribus pro proprio, vulgare, supervacuum, constitutum contra fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 322:1)
non enim causa reprehenditur sed actor;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 325:2)
aliena aut reprehendimus aut refutamus aut elevamus aut repercutimus aut eludimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 132:3)
stulta reprehendere facillimum est, nam per se sunt ridicula;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 180:1)
quare prius de vestro facto necesse est, quam Ligarii culpam ullam reprehendatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 196:3)
namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina iis non reprehendemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 259:4)
aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 40:1)
ut in eo ipso, in quo reprehendatur, culpam in adversarium conferat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 44:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION