라틴어 문장 검색

Cumulatius exit proditionis opus famamque onerare laborat.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 13:4)
alii fustes congerunt, Alii onerant saxis;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Panthera et pastores.4)
Ille in sinum repente demisit caput Et sic porcelli vocem est imitatus sua, Verum ut subesse pallio contenderent Et excuti iuberent.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.8)
Quo facto simul Nihil est repertum, multis onerant lancibus Hominemque plausu prosequuntur maximo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.9)
Quorum inter villos simul haeserunt canceres, In terram abripiens excutit praedam maris Escaque fruitur passim collecta vafer.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Ursus esuriens.2)
Onerabit hoc modestiam nostram, etiamsi stilus ipse pressus demissusque fuerit, propterea quod cogimur cum de munificentia parentum nostrorum tum de nostra disputare.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 5:3)
sed hoc ipsum amantis est, non onerare eum laudibus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:4)
et eram acturus adulescentulus adhuc, eram in quadruplici iudicio, eram contra potentissimos civitatis atque etiam Caesaris amicos, quae singula excutere mentem mihi post tam triste somnium poterant.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 18 3:2)
Nihil ex hoc viro filius tuus audiet nisi profuturum, nihil discet quod nescisse rectius fuerit, nec minus saepe ab illo quam a te meque admonebitur, quibus imaginibus oneretur, quae nomina et quanta sustineat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 6:3)
Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa abundantia, sed par vilitas nuntiatur:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 1:1)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
Hunc identidem assurgentes excutiebamus;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 16:4)
Caesar excussis probationibus centurionem exauctoravit atque etiam relegavit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:1)
ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam, neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 2:3)
Omnia mihi studia, omnes curas, omnia avocamenta exemit excussit eripuit dolor, quem ex morte Iuni Aviti gravissimum cepi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION