라틴어 문장 검색

Si vero febres vagae sunt, quia verendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione levatus est, debet assumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, V De febrium speciebus, et singularum curationibus; et primo quando cibus febricitantibus dandus. 6:5)
Ubi vero aut desinunt, aut levantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia levissima, adjiciendum vero aliquid ex media, ratione habita subinde et virium hominis et morbi.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 11:4)
si id parum tutum est, ubi febris levata est, vomitu pectus purgare.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 2:5)
si haec quoque vehemens onerat, intra quietem et unctionem et cibum sistendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 6:4)
nam plerumque breve esse consuevit, levatoque accessionis impetu, protinus mens redit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 2:5)
Ex his autem eos, qui intra verba desipiunt, aut leviter etiam manu peccant, onerare asperioribus coercitionibus supervacuum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 4:1)
Neque credendum est, si vinctus aliquis, dum levari vinculis cupit, quamvis prudenter et miserabiliter loquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 4:4)
Quorumdam enim vani metus levandi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 10:2)
quae, quia levat morbum, potest etiam somnum facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 16:2)
Nam si bene se purgaverit, ex magna parte morbum levabit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 20:5)
Cibus non multus quidem, sed saepe tamen nocte ac die dandus est, ut nutriat, neque oneret.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 3:3)
Tharrias vero quidam, accessionis id malum esse dixit, levarique quum ea decessit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 2:3)
ne si corpus insuetum subita multitudine oneraverit, concoctionem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 4:4)
cavendae destillationes, ne, si quid cura levarit, exasperent;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:4)
Ad levandum id, tantummodo utendum erit exercitatione multa, frictione, cibisque iis, qui supra comprehensi sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIII De Comitiali morbo. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION