라틴어 문장 검색

Euge, Graeculus noster, Euangelus ait, tam plane nobis ostendit res opertu naturae tectas, ut quicquid sermo descripsit oculis videre videamur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 26:1)
Nam quod Herodotus historiarum scriptor contra omnium ferme qui haec quaesiverunt opinionem scripsit mare Bosphoricum, quod et Cimmericum appellat, earumque partium mare omne, quod Scythicum dicitur, id gelu constringi et consistere, aliter est ac putatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 31:1)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
Sicut et cum sermo emittendus est, inclinatur ad operiendi stomachi viam, ut ἀρτηρίαν voci patere permittat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 11:2)
Pigro bruma gelu, siccis Aquilonibus haerens, Aethere constricto pluvias in nube tenebat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:30)
Namque ratem vacuae sustentant undique cuppae, Quarum porrectis series constricta catenis Ordinibus geminis obliquas excipit alnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:8)
Et solitus vacuis errare mapalibus Afer Venator, ferrique simul fiducia non est, Vestibus iratos laxis operire leones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:67)
Densaturque globus, quantum pede prima relato Constrinxit gyros acies.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:38)
nam quae dubias constringere mentes Caussa solet, dum quisque pavet, quibus ipse timori est, Seque putat solum regnorum iniusta gravari, Haud retinet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:10)
Aeternis chalybum nodis, et carcere Ditis Constrictae plausere manus, camposque piorum Poscit turba nocens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:36)
Inque vicem vultus tenebris mirantur opertos, Et pallere diem, galeisque incumbere noctem, Defunctosque patres et cunctas sanguinis umbras Ante oculos volitare suos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:56)
Tamen omnia torpor Pectora constrinxit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:4)
Sic orbem torquente Noto Romana iuventus Procubuit, metuensque rapi, constrinxit amictus, Inseruitque manus terrae:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:42)
Qui super ingentes cumulos involvit arenae, Atque operit tellure viros.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:44)
Hebenus Meroetica vastos Non operit postes, sed stat pro robore vili, Auxilium, non forma, domus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION