라틴어 문장 검색

Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: " Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim ". Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit.
사울이 주 이스라엘의 하느님께 “분명히 알려 주십시오.” 하고 말씀드렸더니, 요나탄과 사울이 뽑히고 백성은 풀려났다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 14장41)
Multiplicatae sunt enim iniquitates nostrae coram te, et peccata nostra respondent nobis; quia scelera nostra nobiscum, et iniquitates nostras cognovimus:
정녕 저희 악행이 당신 앞에 많고 저희 죄가 저희를 거슬러 증언합니다. 참으로 저희 악행이 저희와 함께 있고 저희 죄를 저희가 알고 있습니다. (불가타 성경, 이사야서, 59장12)
Maxime namque glorie sibi imputabant quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi ceteris omnibus abbatiis contemptis, et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium si, eis abiectis, ad alios transmearem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 3:5)
Ex quo etiam certum est eum impietatem ulcisci velle, quia quo plus placet ei aequitas, magis ipsi displicet iniquitas sicut scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:9)
Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem (Psal.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:10)
Et tunc confitebor illis quia non novi vos, discedite a me omnes qui operamini iniquitatem (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 30:12)
Quorum pessimis conatibus nullus resistere potuit ex provincialibus quin multarentur merita supernae indignationis ira, agente ministro iniquitatis Hubba:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:10)
Sin autem aliter adverbium 'magis' intelligatur quam tibi sim conatus exponere, summa sequeretur absurditas et grandis inde oriretur iniquitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 10:7)
' Non enim sub simulantium amare velamento fidelis est recusandus amator, quia satis videtur iniquum aliquem alterius iniquitate gravari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 8:6)
Nam si alicuius probi petitio postulationem tardiorem excluderet probioris, perniciosum esset exemplum et inde magna sequeretur iniquitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:9)
Mulier enim quum in ipsa maritali susceptione sit a viro credita virgo, corruptionis veritate comperta proprio semper odiosa marito et ei contemptibilis permanebit, ob quam causam sequitur repudii summa iniquitas et divortii causa perennis, et sic in immensum mulieris infamia crescit, et contumeliosa cunctis exsistit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 21:5)
sed, quum domus ingressum indiciis nullis posset agnoscere locumque cerneret penitus habitatione vacare, edendi appetitus iniquitate compulsus ad mensam accessit et inventum avidissime coepit assumere cibum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 9:7)
'Ecce enim [et] in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.'
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 15:3)
Habebit autem Antichristus magos, maleficos, diuinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indiuisi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:31)
Et tunc reuelabitur quidem homo peccati, Antichristus uidelicet, qui, licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, id est, filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit diaboli uoluntatem, quia plenitudo diabolice potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malicie et iniquitatis absconditi.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 3:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION