라틴어 문장 검색

Et aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장41)
Et elegit de regione viginti milia virorum belligeratorum et equites; et profecti sunt ad Cendebaeum et dormierunt in Modin
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장4)
et surrexerunt mane et abierunt in campum. Et ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum, et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장5)
Et divisit populum, et equites in medio peditum; erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장7)
Contigit autem per universam civitatem fere per dies quadraginta videri per aera equites discurrentes, auratas stolas habentes et hastas, ad modum cohortium armatos, et gladiorum evaginationes
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장2)
Interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장31)
nequaquam recogitans Dei potestatem, sed elatus multitudine peditum et milibus equitum et octoginta elephantis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장4)
Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장8)
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equitum mille sescentos, universos autem in fugam verterunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장11)
Inde, cum iam abiissent novem stadiis et iter facerent ad Timotheum, commiserunt cum eo Arabes non minus quam quinque milia viri et equites quingenti.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장10)
At Maccabaeus, ordinato exercitu circum se per cohortes, constituit eos super cohortes et adversus Timotheum processit habentem secum centum viginti milia peditum equitumque duo milia quingentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장20)
Exivit autem cum peditibus tribus milibus et equitibus quadringentis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장33)
et cum eo Lysiam procuratorem et praepositum negotiorum, unumquemque habentem exercitum Graecum peditum centum decem milia et equitum quinque milia trecentos et elephantos viginti duos, currus autem cum falcibus trecentos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장2)
Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese naves velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix DC.
(카이사르, 아프리카 전기 1:3)
Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia.
(카이사르, 아프리카 전기 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION