라틴어 문장 검색

consul non ultra castra insecutus, quia et volnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 247:1)
Samnites Sidicinis iniusta arma, quia viribus plus poterant, cum intulissent, coacti inopes ad opulentiorum auxilium confugere Campanis sese coniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 300:1)
summotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 327:1)
quos intra vallum egerat pavor - fuere autem ad triginta milia - omnes caesi, castra direpta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 413:3)
alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 546:2)
castra hostium capta direptaque, quorum praeda onustum militem in Romana castra dictator reducit, haudquaquam tam victoria laetum, quam quod praeter exiguam deformatam incendio partem cetera contra spem salva invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 335:1)
caput hoc erat Pentrorum Samnitium, longe ditissimum atque opulentissimum armis virisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 435:2)
inde contemplatus opulenta Etruriae arva milites emittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 516:1)
caesis fugatisque his, late depopulato agro victor Romanus opulentusque rerum omnium copia in castra rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 518:1)
castra eodem impetu capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:3)
captis direptisque ante noctem iniectus ignis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 572:4)
captum oppidum ac direptum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 220:1)
castra capta direptaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 262:1)
ea direpta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 488:1)
deinde, ne diriperentur res, orbem armatorum sarcinis circumdant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 523:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION