라틴어 문장 검색

ibi acceptis obsidibus, praefecto classis circumvehi Britanniam praecipit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 4:1)
et simul classis secunda tempestate ac fama Trucculensem portum tenuit, unde proximo Britanniae latere praelecto omni redierat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 5:1)
nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 4:2)
credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, cum eo praecepto ut, si in Britannia foret, traderentur;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 40장 2:1)
prosperae in Oriente, adversae in Occidente res:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장4)
turbatum Illyricum, Galliae nutantes, perdomita Britannia et statim omissa:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장5)
multi ad hoc numeri e Germania ac Britannia et Illyrico, quos idem Nero electos praemissosque ad claustra Caspiarum et bellum, quod in Albanos parabat, opprimendis Vindicis coeptis revocaverat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 6장6)
Oriens adhuc immotus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장1)
erant qui Vespasianum et arma Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud atque alias cladis horrebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장8)
adfore Britanniam, secutura Germanorum auxilia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장11)
ne in Britannia quidem dubitatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 59장6)
simul Aegyptus omnesque versae in Orientem provinciae nomine eius tenebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장10)
in vestibulo Capitolii omissas habenas bigae, cui Victoria institerat, erupisse cella Iunonis maiorem humana speciem, statuam divi Iulii in insula Tiberini amnis sereno et immoto die ab occidente in orientem conversam, prolocutum in Etruria bovem, insolitos animalium partus, et plura alia rudibus saeculis etiam in pace observata, quae nunc tantum in metu audiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장2)
tum legiones classesque et, quod raro alias, praetorianus urbanusque miles in aciem deducti, Oriens Occidensque et quicquid utrimque virium est a tergo, si ducibus aliis bellatum foret, longo bello materia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장6)
Antequam Titus adventaret sacramentum Othonis acceperat uterque exercitus, praecipitibus, ut adsolet, nuntiis et tarda mole civilis belli, quod longa concordia quietus Oriens tunc primum parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION