라틴어 문장 검색

oculisque nostris parce et ornatus cape pares meis.
(세네카, Thyestes 537:1)
etsi non acies, decorant tamen ista triumphos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 189)
igitur, quod loco primore fieri par est, agimus gratias uberes Christo, qui statum celsitudinis tuae ut hactenus parentum nobilitate decorabat, ita iam nunc titulorum parilitate fastigat;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 3:1)
Tu, cui frequenter arma et armatos 2 inspicere iucundum est, quam voluptatem, putamus, mente conceperas,3 si Sigismerem regium iuvenem ritu atque cultu gentilicio ornatum, utpote sponsum seu petitorem, praetorium soceri expetere vidisses!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 1:1)
eo quo comebantur ornatu muniebantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 3:1)
noster purpureus novusque charta et binis decoratus umbilicis, praeter me mihi constitit decussis 1:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum3)
nam tum infaustos donante marito ornatus, Argia, geris dirumque monile Harmoniae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권92)
tunc donis Argia nitet vilisque sororis ornatus sacro praeculta supervenit auro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권108)
"illum ego perpetuis mihi desudare caminis si iubeam vigilesque operi transmittere noctes, gaudeat ornatusque novos ipsique laboret arma tibi;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권104)
"non haec apta mihi nitidis ornatibus"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권82)
Honos honestum decorat, inhonestum notat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 226)
Qui ubi tempus accepit, sicut prius moderamine discretionis, ita postmodum et ceteris uirtutibus ornatus apparuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V. 2:3)
Hominem denique, inquit, docibilem et in omnibus ornatum antistitem, secundum uestrorum scriptorum tenorem, minime ualuimus nunc repperire pro longinquitate itineris.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:19)
Summum uero culmen auro ornatum auream magnam gestat crucem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:5)
Dedit namque operam, quod et hodie facit, ut adquisitis undecumque reliquiis beatorum apostolorum et martyrum Christi, in uenerationem illorum poneret altaria, distinctis porticibus in hoc ipsum intra muros eiusdem ecclesiae, sed et historias passionis eorum, una cum ceteris ecclesiasticis uoluminibus, summa industria congregans, amplissimam ibi ac nobilissimam bibliothecam fecit, nec non et uasa sancta, et luminaria, aliaque huiusmodi, quae ad ornatum domus Dei pertinent, studiosissime parauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XX. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION