라틴어 문장 검색

Fuit enim vestitu ad munditiem curioso, et ut bene amictus iret, faciem in speculo quaerebat, ubi se intuens togam corpori sic applicabat, ut rugas non forte sed industria locatas artifex nodus astringeret et sinus ex conposito defluens modum lateris ambiret.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 4:2)
insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto Frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:3)
Cernere uti videamur eos, audireque coram, Morte obita quorum tellus amplectitur ossa.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:3)
Et patris Anchisae gremio conplectitur ossa
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 48:5)
Nec non et qui obierunt maria et terras gaudent, cum de ignoto multis vel terrarum situ vel sinu maris interrogantur, libenterque respondent et describunt modo verbis modo radio loca, gloriosum putantes quae ipsi viderint aliorum oculis obicere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 6:1)
Cum tantum nutaret onus, telluris inanes Concussisse sinus quaerentem erumpere ventum Credidit, et muros mirata est stare iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:32)
Sidera prima poli, Phoebo labente sub undas, Exierant, et luna suas iam fecerat umbras, Cum pariter solvere rates, totosque rudentes Laxavere sinus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:23)
Fisus cuncta sibi cessura pericula Caesar, Sperne minas, inquit, pelagi, ventoque furenti Trade sinum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:76)
Non illo litore surgunt Tam validi fluctus, alioque ex orbe voluti A magno venere mari, mundumque coercens Monstriferos agit unda sinus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:19)
caput obterit ossaque saxo, Ac male defensum fragili compage cerebrum Dissipat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:40)
Postquam discessit Olympo Herculea gravis Ossa manu, subitaeque ruinam Sensit aquae Nereus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:45)
Impius hinc prolem superis immisit Aloeus, Inseruit celsis prope se cum Pelion astris, Sideribusque vias incurrens abstulit Ossa.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:79)
puppimque ferentes In ventum tumuere sinus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:29)
Fumantes iuvenum cineres, ardentiaque ossa E mediis rapit illa rogis, ipsamque, parentes Quam tenuere, facem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:15)
caesorum truncare cadavera regum Sperat, et Hesperiae cineres avertere gentis, Ossaque nobilium, tantosque adquirere manes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:39)

SEARCH

MENU NAVIGATION