라틴어 문장 검색

Nos cluso ostio redimus iterum ad officium, sed dum mater amplexaret corpus filii sui, tangit et videt manuciolum de stramentis factum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:13)
Iam plena Phoebe candidum extulerat iubar minora ducens astra radianti face, cum inter sepultos Priamidas nocte et mero Danai relaxant claustra et effundunt viros.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:29)
Etiam plena nox erat mulierque cenae mandata curaverat, cum Eumolpus ostium pulsat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:1)
Confusus hac denuntiatione Eumlolpus non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen egressus adduxit repente ostium cellae meque nihil tale expectantem inclusit, exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 94:16)
Giton autem non oblitus misericordiae suae reserandum esse ostium succurrendumque periclitanti censebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:2)
Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:9)
. . Eumolpus autem, quia effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et mille inquit nummos inveni;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:3)
Adhuc loquebatur, cum crepuit ostium impulsum, stetitque in limine barbis horrentibus nauta et moraris inquit Eumolpe, tanquam propudium ignores.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 99:10)
EtLibyae cerno tua, Nile, gementia claustra Actiacosque sinus et Apollinis arma timentes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:9)
. . . . . | Ac me iterum in cellam sacerdotis nihil recusantem perduxit impulitque super lectum et harundinem ab ostio rapuit iterumque nihil respondentem mulcavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:4)
Enotuerunt quidam tui versus, et invito te claustra sua refregerunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 10 3:1)
Nunc refractis pudoris et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur sed irrumpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 4:1)
Adspice - uti videas, inmitia claustra relaxa - Uda sit ut lacrimis ianua facta meis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 613)
Ille fluens dives septena per ostia Nilus, Qui patriam tantae tam bene celat aquae, Fertur in Euanthe collectam Asopide flammam Vincere gurgitibus non potuisse suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 621)
"Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum dividit et campo liberiore natat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권193)

SEARCH

MENU NAVIGATION