라틴어 문장 검색

philosophorum autem libros reservet sibi ad huiusce modi Tusculani requiem atque otium, ne, si quando ei dicendum erit de iustitia et fide, mutuetur a Platone;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 224:1)
Subsidium enim bellissimum existimo esse senectuti otium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 255:7)
Tum Catulus 'ne Graeci quidem,' inquit 'Crasse, qui in civitatibus suis clari et magni fuerunt, sicuti tu es nosque omnes in nostra re publica volumus esse, horum Graecorum, qui se inculcant auribus nostris, similes fuerunt, nec in otio sermones huius modi disputationesque fugiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 19:1)
Aut num importunum tempus in tanto otio, quod et raro datur et nunc peroptato nobis datum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 20:2)
Otium autem quod dicis esse, adsentior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:1)
verum oti fructus est non contentio animi, sed relaxatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 22:2)
hunc consecutus est Syracosius Philistus, qui, cum Dionysi tyranni familiarissimus esset, otium suum consumpsit in historia scribenda maximeque Thucydidem est, ut mihi videtur, imitatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 57:1)
' 'Atqui, Catule,' inquit Antonius 'non ego utilitatem aliquam ad dicendum aucupans horum libros et non nullos alios, sed delectationis causa, cum est otium, legere soleo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 59:7)
tantum satis est intellegi ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum discernerent eaque paulo subtilius explicarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 139:3)
' 'Ergo' inquit 'ista' Antonius 'tum a Crasso discemus, cum se de turba et a subselliis in otium, ut cogitat, soliumque contulerit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 143:2)
et istam oscitantem et dormitantem sapientiam Scaevolarum et ceterorum beatorum otio concedamus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 144:5)
tractatio autem varia esse debet, ne aut cognoscat artem qui audiat aut defetigetur similitudinis satietate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 177:1)
Forte, vehemens, commotum in agendo, praemunitum et ex omni parte causae saeptum, acre, acutum, enucleatum, in sua quaque re commorans, honeste cedens, acriter insequens, terrens, supplicans, summa orationis varietate, nulla nostrarum aurium satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 32:5)
Eadem autem alii prudentia, sed consilio ad vitae studia dispari quietem atque otium secuti, ut Pythagoras, Democritus, Anaxagoras, a regendis civitatibus totos se ad cognitionem rerum transtulerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 56:3)
Itaque, ut ei studio se excellentissimis ingeniis homines dediderunt, ex ea summa facultate vacui ac liberi temporis multo plura, quam erat necesse, doctissimi homines otio nimio et ingeniis uberrimis adfluentes curanda sibi esse ac quaerenda et investiganda duxerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 57:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION