라틴어 문장 검색

Eundem locum habebit apud illum honesta res, sed tristis atque aspera, quem vir bonus pauper aut exul ac pallidus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 21:4)
tu quoque nostros, Thespias hospes, comitare choros, quaeque Erasini gelidos fontes, quaeque Eurotan, quaeque virenti tacitum ripa bibis Ismenon:
(세네카, 아가멤논 7:3)
famuli, attollite, refovete gelido latice.
(세네카, 아가멤논 14:4)
tuus ille bis seno meruit labore adlegi caelo magnus Alcides, cui lege mundi Iuppiter rupta geminavit horas roscidae noctis iussitque Phoebum tardius celeres agitare currus et tuas lente remeare bigas, pallida Phoebe;
(세네카, 아가멤논 15:2)
Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:7)
Et gelidum Borean egelidumque Notum.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 11:14)
Si indignans ingratos esse, indignare luxuriosos, indignare avaros, indignare impudicos, indignare aegros deformes, senes pallidos!
(세네카, 행복론, Liber VII 135:1)
Videbis celebratissimum carminibus fontem Arethusam, nitidissimi ac perlucidi ad imum stagni, gelidissimas aquas profundentem, sive illas ibi primum nascentis invenit, sive inlapsum terris flumen integrum subter tot maria et ab confusione peioris undae servatum reddidit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 97:1)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
et gelidum Borean egelidumque Notum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.46)
Pastor gelida cana pruina grege dimisso pabula carpit;
(세네카, Hercules Furens 2:7)
Gelidus per artus vadit exanguis tremor.
(세네카, Hercules Furens 6:11)
stat pigro pelagus gurgite languidum, et cum Mors avidis pallida dentibus gentes innumeras manibus intulit, uno tot populi remige transeunt.
(세네카, Hercules Furens 8:19)
ingenti minax stat' ore et ignes efflat et rutila iubam cervice iactans quicquid autumnus gravis hiemsque gelido frigida spatio refert uno impetu transiliet et verni petet frangetque tauri colla.
(세네카, Hercules Furens 13:26)
Arctoum licet Maeotis in me gelida transfundat mare et tota Tethys per meas currat manus, haerebit altum facinus, in quas impius terras recedes?
(세네카, Hercules Furens 20:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION