라틴어 문장 검색

si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum futura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 76:1)
consilium illud imperatorium fuit, quod Graeci στρατήγημα appellant, sed eorum imperatorum qui patriae consulerent vitae non parcerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:4)
Nisi enim multorum impunita scelera tulissemus, numquam ad unum tanta pervenisset licentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 37:3)
Quae et semper et sola libera est, quaeque, etiam si corpora capta sint armis aut constricta vinculis, tamen suum ius atque omnium rerum impunitam libertatem tenere debeat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:2)
parcebat enim adversari dignitati, in quo ipse conservabat suam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:3)
parcendum autem maxime est caritati hominum, ne temere in eos dicas, qui diliguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:5)
aut factum vel coniunctione vel novitate, in quo item est auribus consuetudinique parcendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 170:3)
iustitia autem praecipit parcere omnibus, consulere generi hominum, suum cuique reddere, sacra, publica, aliena non tangere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 31:5)
cui pepercit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 24:4)
vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 6:2)
sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 14 4:14)
id ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro derelicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non parcere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 1 2:7)
cui parcimus aut quid agimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 5:5)
quorum si cui parcimus, duri fuimus in Dolabella.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 5 5:8)
ita vir clarissimus ab homine deterrimo acerbissima morte est adfectus, et, cui inimici propter dignitatem pepercerant, inventus est amicus, qui ei mortem offerret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 12 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION