라틴어 문장 검색

deinde insuper erectae mammatae tegulae ab imo ad summum ad parietem figantur, quarum interiores partes curiosius picentur, ut ab se respuant liquorem;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 4장10)
Postea ingressi sunt, ut etiam aedificiorum figuras, columnarum et fastigiorum eminentes proiecturas imitarentur, patentibus autem locis, uti exhedris, propter amplitudines parietum scaenarum frontes tragico more aut comico seu satyrico designarent, ambulationibus vero propter spatia longitudinis varietatibus topiorum ornarent ab certis locorum proprietatibus imagines exprimentes;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장4)
at nunc passim plerumque toti parietes inducuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장27)
itaque cum et alii multi tum etiam Faberius scriba, cum in Aventino voluisset habere domum eleganter expolitam, peristyliis parietes omnes induxit minio, qui post dies XXX facti sunt invenusto varioque colore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장6)
At si qui subtilior fuerit et voluerit expolitionem miniaceam suum colorem retinere, cum paries expolitus et aridus fuerit, ceram ponticam igni liquefactam paulo oleo temperatam saeta inducat;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장8)
deinde postea carbonibus in ferreo vase compositis eam ceram una cum pariete calfaciundo sudare cogat lietque, ut peraequetur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장9)
hanc autem ignis potestas urendo cogit emittere per nares intra laconicum fuliginem, quae circa parietem et camerae curvaturam adhaerescit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장6)
inde collecta partim componitur ex gummi subacta ad usum atramenti librarii, reliquum tectores glutinum admiscentes in parietibus utuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 10장7)
ea habet ancones in capitibus extremis aequali modo perfectos inque regulae capitibus ad normam coagmentatos, et inter regulam et ancones a cardinibus compacta transversaria, quae habent lineas ad perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex regula perpendicula in singulis partibus singula, quae, cum regula est conlocata aeque, tangendo aeque ac pariter lineas descriptionis indicant libratam conlocationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장5)
et si tofus erit aut saxum, in suo sibi canalis excidatur, sin autem terrenum aut harenosum erit, solum et parietes cum camara in specu struantur et ita perducatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장10)
coagmenta autem eorum calce viva ex oleo subacta sunt inlinienda, et in declinationibus libramenti ventris lapis est ex saxo rubro in ipso geniculo conlocandus isque perterebratus, uti ex decursu tubulus novissimus in lapide coagmentetur et primus [ex] librati ventris;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장38)
ad eundem modum adversum clivum et novissimus librati ventris in cavo saxi rubri haereat et primus expressionis ad eundem modum coagmentetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장39)
ad tornum aut circinum fabricatus capitibus lamna ferratis, habens in medio circa se tympanum ex tabulis inter se coagmentatis, conlocatur in stipitibus habentibus in se sub capita axis ferreas lamminas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 4장4)
insuper fistula, quae tuba dicitur, coagmentata in altitudine fit erecta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 7장6)
supra autem cerviculam eius coagmentata arcula sustinet caput machinae, qui graece κανω`ν μουσικόσ appellatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION