라틴어 문장 검색

Et hoc quidem non adeo mentiebatur, quod iam destinatam iuveni mortem praevenisset puer;
(아풀레이우스, 변신, 10권 5:4)
miles ille, qui me nullo vendente comi paraverat et sine pretio suum fecerat, tribuni sui praecepto debitum sustinens obsequium, litteras ad magnum scriptas principem Romam versus perlaturus, vicinis me quibusdam duobus servis fratribus undecim denariis vendidit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:2)
Thiasus (hoc enim nomine meus nuncupabatur dominus) oriundus patria Corintho, quod caput est totius Achaiae provinciae, ut eius prosapia atque dignitas postulabat, gradatim permensis honoribus quinquennali magistratu fuerat destinatus, et ut splendori capessendorum responderet fascium, munus gladiatorium triduani spectaculi pollicitus latius munificentiam suam porrigebat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:2)
Denique gloriae publicae studio tunc Thessaliam etiam accesserat, nobilissimas feras et famosos inde gladiatores comparaturus, iamque ex arbitrio dispositis coemptisque omnibus domuitionem parabat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 18:3)
At ille liberto magnifice munerato destinat me spectaculo publico:
(아풀레이우스, 변신, 10권 23:3)
Dies ecce muneri destinatus aderat;
(아풀레이우스, 변신, 10권 29:4)
Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit cursum petiturus, iam populo postulante, illam de publico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme scelus bestiis esse damnatam meisque praeclaris nuptiis destinatam, et iam torus genialis scilicet noster futurus accuratissime disternebatur, lectus Indica testudine pellucidus, plumea congerie tumidus, veste serica floridus.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:5)
Nam et diem quo quisque possit initiari deae nutu demonstrari, et sacerdotem qui sacra debeat ministrare eiusdem providentia deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto destinari:
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:4)
Nec tamen esse quemquam de suo numero tam perditae mentis vel immo destinatae mortis, qui non sibi quoque seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire noxamque letalem contrahere.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:6)
Quis et ceteris benivolis praeceptis summatis deae recreatus animi, necdum satis luce lucida, discussa quiete, protinus ad receptaculum sacerdotis contendo, atque eum cubiculo suo commodum prodeuntem continuatus salute Solito constantius destinaveram iam velut debitum saetis obsequium flagitare:
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:4)
Quis venerabili continentia rite servatis, iam dies aderat divino destinatus vadimonio, et sol curvatus intrahebat vesperam:
(아풀레이우스, 변신, 11권 23:3)
cui Vienna parat tronum.
(ARCHIPOETA, II6)
Sed pagani, in duas se turmas dividentes, aequali testudines parant -- habebant enim tunc duos reges et multos comites -- concedentes mediam partem exercitus duobus regibus et alteram omnibus comitibus.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:2)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
Cumque ad ostium Sture fluminis advenissent, confestim tredecim naves paganorum, paratae ad bellum, obviaverunt eis, initoque navali proelio, hinc inde acriter pugnantes, pagani omnes occisi et omnes naves cum omni pecunia eorum captae sunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 67 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION