라틴어 문장 검색

videntur enim nullam relinquere spem humanis erroribus, sed omnia delicta ad poenam deducere.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 20:4)
Quid dicam nulla hic arma mutuis furere concursibus nec classes classibus frangi nec parricidia aut fingi aut cogitari nec fora litibus strepere dies perpetuos, nihil in obscuro, detectas mentes et aperta praecordia et in publico medioque vitam et omnis aevi prospectum venientiumque?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 157:1)
alium ira in cubili suo confodit, alium intra sacra mensae iura percussit, alium intra leges celebrisque spectaculum fori lancinavit, alium filii parricidio dare sanguinem iussit, alium servili manu regalem aperire iugulum, alium in cruce membra distendere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 11:6)
Peccantis vero quid habet cur oderit, cum error illos in eiusmodi delicta compellat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 85:1)
nam cum ira delictum animi sit, non oportet peccata corrigere peccantem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 92:2)
idem delictum in duobus non eodem malo afficiet, si alter per neglegentiam admisit, alter curavit ut nocens esset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 120:2)
iram ipsam castigandam habet, quae nihilo melior est, saepe etiam peior is delictis quibus irascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 31:1)
nam aut iniquus erit, si aequaliter irascetur delictis inaequalibus, aut iracundissimus, si totiens excanduerit quotiens iram scelera meruerint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 33:2)
expedit enim vobis neminem videri bonum, quasi aliena virtus exprobratio delictorum vestrum omnium sit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 96:2)
Alterum putaui parricidium matrem coram patre occidere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.22)
Quidam filium accusauit parricidii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.1)
Non abdico te propter parricidium, sed propter alia uitia quae te fecerunt tam credibilem parricidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, parricida aequis sententiis absolutus.16)
parricidium non fecit;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.21)
Pii iuuenes nec parricidium patri negare potuistis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.13)
Vincere propter parricidium nolunt, uinci propter abdicationem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Fratres pancratiastae.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION