라틴어 문장 검색

eheu, quam illae rei ego etiam nunc sum parvolus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 19)
huic filiola virgo periit parvola.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, PROLOGVS22)
atque illa puerum me gestavit parvolum, quo minus laboris cepisse illam existumo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 35)
deinde, cum pervenit ad locum, qui est ab ostio ad milia CLX, admiscetur ei fonticulus oppido quam parvulus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장47)
Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:14)
Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION